- GENIUS
- GENIUSDicebatur Naturae deus apud vett. et qui omnium rerum gignendarum vim haberet, unde cuiusque rei dicebatur suus genius. Accipitur aliquando proipsa natura. Quidam ipsam animam, vel Deum, vel Spiritum esse volunt, qui mortales ad voluptatem incitet, unde Geniales apud priscos vocabantur, qui ad curandem cuticulam erant promptiores. Inde Proverbium Genio indulgere. Fuêrunt etiam, qui aquam, terram, ignem, aerem, item 12. signa, et solem, et Lunam Deos genios facerent, et a gerendo, quod multa gerere possent, primûm Gerulos, deinde Genios appellatos esse putarent. Hos locum mutasse, unde Oracula desierint, refert Plutarch. de def. Orac. Loci genius apud Virg. ponitur pro Deo topico. Orare solebant antiqui per Genium. Propert. l. 4. Eleg. 9. v. 43.Exuitur, Geniumqueve meum prostratus adorat.Tibull. l. 4. Elge. 5. v. 8. Perque tuos oculos, per Geniumqueve rogo. Horat. l. 1. Ep. 7. v. 94.Quod te per Genium, dextramque, Deosque Penateis,Obsecro et obtestor. ------Stat. l. 5. Sylv. 2. v. 73.—— Dum cunctis supplex advolveris aris,Et mitem Genium Domini praesentis adoras.Imo morte a Caligula mulctati, qui id non fecissent. Suet. in Aug. c. 60. in Calig. c. 28. Vide Censorin. de die Natali c. 3. et ad eum Lindenbrog. Genius, inquit Fungerus, inter Deos selectos unus, ut quidam volunt, a generando nomen suum obtinere videtur. Sed non omnes idem de eo. Sunt enim, qui cuique locum suum adscribunt, sunt qui cuiqueve homini suum asserunt. Augustinus Deum esse dicit, qui omnium rerum gignendarum vim habeat; iuxta profanam veterum opinionem, quamquam Varronem affirmare dicat, genium esse uniuscuiusque rationalem animum. Festus Pompeius cum Augusstino facit, uterqueve vero a gignendo derviat. Quare et Censorinus, qui hunc nobis assiduum velut observatorem, apposirum dixit (ut et Plutareh. Menandrum dixisse refert ἅπαντι ἀνδρὶ δαίμονα συμπαραςτατεῖν εὐςθὺς γευουνίῳ, μυςταγωγὸν τοῦ βίου) appellatum ait, sive quod, ut generemur curet, sive quod una gignatur nobiscum, sive quod genitos suscipiar ac tueatur. Quin vett. unicuiqueve homini duos trivebant genios, sicut Angelos nonnulli ex nostris Theologi Basi= lius imprimis adversus Eunomium. Unum ex his bonum, alterum affirmabant malum, quem Empedoclem Terrestrem appelasse cerdiderim, apud Plutarch. his verbis: Δίτταί τινες ἡμῶν ἕκαςτον παραλαμβάνουσι καὶ κατάρχονται μοῖραι καὶ δαίμονεςς εν᾿ςθεῖα, χςθονίη τε. Idera vult Serv. ad illud Virg. Aen. l. 6. v. 743.Quisque suos patimur manes:Quando ait: cum nascimur, duos Genios sortimur, unum qui hortatur ad bona, alterum qui depravat ad mala, nec congrue dicuntur Genii, quod unusquisque genitus fuerit, ei statim observatores deputantur. Celebratur et illud Menandri,Δίμων ἀνδρὶ συμπαρίςταται εὐςθὺς γενομένῳ.Arrianus in Epictetum, etsi non statuit duos, unum tamen cuique proprium Daemonem pervigilem et incorruptum assignatum docet hoc modo: Καὶ ἐπίτροπον ἑκάςτῳ προέςτηκε τὸν ἑκάςτου δαίμονα, καὶ παρέδωκε φυλάττειν ἀυτὸν αὐτῷ, καὶ τοῦτον, ἀκοίμητον, καὶ ἀπαράγωγον. De Socratis genio, vide Apuleium, Paus. in Achaicis, etc. simulacrum Genii (ne illud omittam) interdum serpentis imagine effingebatur, interdum puerili, iuvenili, senili formâ. Coronabatur platani foliis, resque illi sacra fiebat sloribus et mero. Unde Pers. Sat. 2. v. 3.Funde merum Genio.Duius rei causam explicant Censorin. et Varro. Geniales lectuli, qui puellis nubentibus sterni solebant, vel a liberis gener andis traxêrunt nomen. Ab eadem origine genitalia corporis partes verendae, et genitores vocabulum deducunt. Nic. Lloydius. Colebatur autem Genius olim cuiusque votis, nummis, statuis, et adhuc illustris apud Gruter. p. 109. inscriptio, ex templo Herculis in Capitolio, ubi Genio pro salute Imp. aedes reparata: Pro Salute. D. D. Imp. Pii. Fel.-Aug. et matris. Aug. N. et Kastror. aedem. Genio. caeli. Adianti. manipuli. eius. suâ. pecuniâ. refecêrunt. Per eum soli fere viri iurabant, sicut per Iunonem plerumque feminae. Unde Senec. Ep. 12. Villicus iurat per Genium meum se omnia fecisse: nec minori religione per Genium Principis, quod maximum apud vett. iuramentum fuisse, demonstrat Tertull. Apolog. c. 28. Citius denique apud vos per omnes Deos, quam per unicum Gemum Caesaris peieratur. Visebatur vero Genius variâ formâ, ater subinde et pelle amictus etc. Vide plura apud thom. Bartholin. de Puerp. vett. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 14. cum Paralip. Th. Dempsteri etc. Ut de Geniis Regionum, Civitatum, Locorumque aliquid adiciam, Graeci illos ἐγχωρίους θεοὺς, Δαίμονας, Η῞ρωας dixêre, locorum sanctos incolas, Gratius. Illorum enim unicuique Genium suum praeesse credebant Vett. De Regionibus Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 9. Edit. Bosch. c. 17. Nostra regio tam praesentibus plena est Numinibus, ut facilius possis Deum, quam hominem, invenire. De civitatibus Arnob. l. 1. Prudentissimi votis videntur ---- qui Faunos, qui Fatuas civitatum Genios, qui Pausos reverentur atque Bellonas. Hinc in vett. nummis Genius Populi rom. γεύιος τοῦ δήμου Dioni Genius publicus Amm. Marcell. De locis quibuslibet Serv. Georgic. l. 1. Genium dicebant antiqui natur alem Deum uniuscuiusque loci. Vet. Inscr.I. O. M. I G-NO LOCIHVIUS. Q. CAECILI-US. SECUNDUSLEG. C. SERENIP Rocos. GALLIAETRANSALPINAE.U.S.L.M.Sic Genius Centuriae, Genius Coloniae, Genius Conventus, Genius Fontis, Gentus Horreorum, Genius Lavacrorum, Genius Municipii, Genius Patriae, Genius Theatri, Genius Venaliciorum etc. memorantur passim in Lapidibus. De Mensis, Hesych. in voce Εὐφράδης: sic enim vocabatur, cuius simulacro mensae decorabantur. De navibus Herod. qui Παταικοὺς vocat, quorum simulacra in navibus sculpebantur aut caelabantur. De portis quoque, ac stabulis, Prudent. adv. Symmach. l. 2. v. 444.Quamquam cur Genium romae mihi fingitis unum?Cum portis, domibus, thermis, stabulis, soleatisAdsignare suos Genios; ——Qua de re vide Casp. Barth. ad Stat. Theb. l. 1. v. 327. ubi, sicut Fortunas, ita Genios, cuique loco adscripsisse priscos docet: Nec non eiusdem comm. Superstitionum, et Animadversiones Rutilianas l. 1. v. 126. Istiusmodi itaqueve Genium propitium sibi mutuo Vett. apprecabantur, Tertull. de Idol. c. 22. Et cum ingrederentur primum aliquam regionem aut postliminio in eam redirent, solebant eam religiose salutare, in Genii, quem ei praesse credebant, honorem, Idem Apologte. c. 21. Eidem sacrificabant, Helido. Aethiop. l. 10. multoque coronarum coniectu honorabant, Tibull. l. 2. Eleg. 2. v. 5.Ipse suos Genius adsit visurus honores.Etiam discesluri alio, post sacra itidem peracta, quo θύειν τὰ ἀποβατήρια dixêre Graeci, ei vale dicebant. Ovid. Met. l. 13. v. 421.Troia, vale, rapimur, clamant, dant oscula terraeTroades ——De quibus ritibus multa apud Meurs. ad Lycophronem sub fin. de Genii vero vocabulo πολυσήμῳ Romani, de Geniis item magnis, urbtum regionumque praesidibus, vide Vosl. de Idol. l. 1. c. 18. et l. 2. c. 62. nec non in fra aliquid in voce Serpens: uti de Genio duplici, quem Plato unicuique homini a nativitate, velut custodes et vitae moderatores, adesse, et postquam obiêre animas eorum in iudicium rapere suoque testimonio vel absolvere vel damnare, docuit in Phaedone, illumque secuti Haeretic. nonnulli, Desid. quoque Herald. Anim. ad Arnob. adv. Gentes l. 2. etc. A' Genio cena, quae a novo marito dabatur Sponsae, die nuptiali, ut et comitibus eius, Claud. Geniales epulae, dicta est de Rapt. Proserp. Carm. 35. v. 327. in quam aliquando maiores sumptus, quam in alia convivia, facere legibus Liciniâ et Iuliâ permislum erat. lectulus dein nuptialis componebatur, quem proprio nomine Genialem appellatum, Serv. ostendit in Aen. l. 6. togâ vero sterni et maritorum Genios advocari consuevisse, docet Arnob. adv. Gentes l. 2. ubi G. Elmen horst. et Des. Herald. vide. Et hinc fortasse Sacri Genium lecti Iuv. dixit. Sat. 6. l. 2. v. 22. et Sat. x. l. 4. v. 334. Eundem postea pro puerperis quoque stratum esse, suadet Prudent. l. 1. c. Symmach. uti infra pluribus dicemus de Lecto Geniali. Vide quoque supra quaedam in vocibus Genialia, item Geniatus: ut et Schol. Mart. l. 7. Epigr. XI. v. 12. cuius Epigraphe ad Faustinum ubi Genium cuiuscunqueve rei gratiam, Venerem, leporem, dictum esse addit etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.